monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 8
IUNI GALLIONIS. 'Beneficium' inquit 'tibi dedi, quod filiam tibi collocavi': nunc vero, Miltiade, graviorem fortunam carcere sustines: Callias tecum (nepotes) communicare dignatus est. Ego me redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas invocavit manus. IULI BASSI. Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci, dum ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes divitias, tantidem tamen redemi patrem, quanti a te redemptus sum.